Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et ideo legebam ibi etiam inmutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et uaria simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, uidelicet Aegyptium cibum, quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honorauit populus primogenitus, conuersus corde in Aegyptum et curuans imaginem tuam, animam suam, ante imaginem uituli manducantis foenum. inueni haec ibi et non manducaui. placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis ab lacob, ut maior seruiret minori, et uocasti gentes in hereditatem tuam. et ego ad te ueneram ex gentibus et intendi in aurum, quod ab Aegypto uoluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. et non adtendi in idola [*]( 1] Ps. 24,18. 3] Matth. 11,29. 5] Rom. 1,21 sq. 9] Eom. 1,23. 12] cf. Aug. Enarr. Ps. 46; Gen. 25, 33 sq. 14] Act. 7, 39; cf. Ex. 32,1-6. 16] Ps. 105, 20. 18] Rom. 9,13. 20] cf. Ei. 3, 22 et 11, 2. 22] Act. 17, 28. ) [*]( 2 coturno libri; i. crassitudine add. Ma 3 sublimiores BFP audierunt (corr. m. 1) S 4 quoniam] quia GM edd. 6 glorificauerunt V egerunt V uanescunt V 8 se esse BFGHOPQVW: esse MS ri facti sunt FHMO 9 etiam] et V 10 et uaria] et uana G, tria S simulacra om. G similitudine GV 11 uoluchrum H1 quadrupedium F 12 serpentum IIedd. tibum F, cybum add. Q s in mg. 15 egipto U F, egyptem V curuens F1 amaginem M 17 domine om. V 18 de- minutionis FG 1 H 01 VW 19igentes.F exientibusJ1 22 quod] qin V 24 pr. et om. B )