Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed non nouerunt uiam, uerbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant et ipsos qui numerant et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et numeratus est inter nos et soluit tributum Caesari. non nouerunt hanc uiam, qua descendant ad illum a se et per eum ascendant ad eum. non nouerunt hanc uiam et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, etobscuratum est insipiens cor eorum. et multa uera de creatura dicunt et ueritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt et ideo non I inueniunt, aut si inueniunt, cognoscentes deum non sicut ; [*]( 7] Ps. 8, 8 sq. 9] cf. Deut. 4, 24; Hebr. 12, 29. 11] cf. Io. 1, 3. 13] Ps. 146, 5. 14] I Cor. 1, 30. 16] cf. Matth. 22, 21. 19] Rom. 1, 21-25. 8 ) [*]( lsnperbiam] scientiam Q defecientes F lumino3f 2 futurum] om. W 1 suum] sum C 4 quo] quod V inuentes W 5 se dant tibi ** ut (se ras.) CP\', se dant tibi ut H, dant tibi se ut FQV edd. 6 occidant P* se] et V trucidaent P, trucidante V exultationes V 8 abissi H, habyssi W luxurias suas] luxorias s. P, luxuriosas V 9 peccora BFAf ut] et Jtff s. I. edax ignis 0 consumis GlM*, consumans H 10 creans v B, recrenas V 11 nonerunt (corr. m. 2) M 12 pnumerant (om. quae) M sensu VW1 quod (corr. m. 3) W 13 quae numerant] om. V mente V 14 tuae om. Q unigenitus] u. tuus F 16 nouerant M hanc om. Q, hac F 17 qua-hanc uiam] om. VIW qu*a (i ras.) H descendebant Q a] ad§f H ad eum] ad dm M, ad te V, cum (om. ad). BPQ 18 et] eras. P exelsos ee* (m ras.) V, esse excelsos C 19 ecce (et om.) W 21 ueritatem] ueru***** 0 alt. et] sed OFHMVedd. )

93
deum honorant aut gratias agunt et euanescunt in cogitationibus suis et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student peruersissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui ueritas es, et inmutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, et conuertunt ueritatem tuam in mendacium et colunt et seruiunt creaturae potius quam creatori.