Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa inuenerunt et praenuntiauerunt ante multos annos, defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numeras. et ita factum est, ut praenuntiauerunt, et scripserunt regulas indagatas et leguntur hodie atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna uel sol: et ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per [*]( 7] Sap. 13, 9. 9] Ps. 187, 6. 11] cf. Ps. 88, 19. ) [*]( 1 eos] nos JB1 faustus] factus F iutuebar] om. H, intuebatur B 2 praeloquuta P erant F 3 doctrinarum hominum (om. omnium) F adprimae S 4 philosoforum S, phylosophorum C legeram om. Y 8 a memorie quę* V 5 his F conparabem (a pr. ex o corr.) F 7 qui tantum] quantum V 8 extimare V 9 inueueruut FGl VI domine om. F 10 cognoscis BCFGHMOPQV edd. 11 inueneris FVI, inuenieris B 12 stellas numerent V arenam FGH, arenam**** (et di ras.) V dementientur (e tert. ex a corr.) M 13 inuestigent G 14 enim sua PQ edd. quo G 1 15 <pnuntiivuerunt F annos] om. Ml 17 futura F eis V numeros W1 18 ut] et 0 jmuntiauerunt Fl 19 praenuntiantur BIG, praeenuntiatur W, jmuntiatur** F 20 uel q. t mense (om. et) Q diei] die FM 21 quoda H fit FV 22 aenunciatur F 23 exexultant F sciunt] nesciunt F )

92
inpiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo tanto ante solis defectum futurum praeuident et in praesentia suum non uident - non enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt — et inuenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se ut serues quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi et trucidant exaltationes suas sicut uolatilia et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.