Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebus, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit et usque ad mare secuta est. sed fefelli eam uiolenter me tenentem, ut aut reuocaret aut mecum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec uento facto nauigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et euasi: quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer seruans me ab aquis maris plenum exsecrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub uultu suo. et tamen [*]( 5] Ps. 141,6. 10] Ps. 39, 8; Prou. 20, 24. 13] cf. Philipp. 3,19. ) [*]( 1 punientur F patientur F 2 studere W, studerent G 3 uolui FM placebant W 4 iudicabant F 5 alt. mea (a ex o corr.) M 7 karthagini BQV, cartagini G, kartagini M quos V ammouebus po CHaMOSW, amouebus GQV 8 pronebus (po add. m. 2) M 10 gresus F 11 perturbant F 12 foeda (a ex e corr.) S ad om. Ml 13 terra F 15 *abirem (h ras.) F, abierem W, abissem V 16 prora n fectu \'(ra add. m. 2) F plancxit W, plaxit F 17 refelli G 18 pr. aut] aut *** (eum ras.) W et finxi-nauigaret om. SW fixi Ml 19 uento facto] uentosaizo F nauigarem BPQ 20 uasi V tert. et om. CO1 tu S: om. BCFGHMOPQVW mihi dimisisti B 22 exsecrandtl W 23 maternarum V 24 tibi cotidie GV tibi om. CFM uulto Ol)

102
recusanti sine me redire uix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae naui erat, memoria beati Cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem non mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut nauigare me non sineres? sed alte consulens et exaudiens cardinem desiderii eius non curasti quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. flauit uentus et impleuit uela nostra et litus subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus raperes ad finiendas ipsas cupiditates et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello uapularet. amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius, et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Euae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae conuersa rursum ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego Romam.