Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Egisti ergo mecum, ut mihi persuaderetur Romam pergere et potius ibi docere quod docebam Carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi, quoniam et in his altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. non ideo Romam pergere uolui, quod maiores quaestus maiorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur — quamquam et ista ducebant animum tunc meum — sed illa erat causa maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterue inruant, nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt inpudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. multa iniuriosa faciunt mira hebetudine et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt, quod per tuam aeternam legem numquam licebit, et inpune se facere arbitrantur, cum ipsa [*]( -1] Ioel 2, 26. 2] Ps. 36, 28. ) [*]( 1 miris] m. et occultis BFGPQVbm 2 dirigentur BPQb 4 respicientem V 6 potus B docere] docerem BPQV karthagini BW*, i i carthaginem H, karthaginem V 7 est] sit b 10 quod quaestus maior V 11 suadebat F1 promittebantur 0 12 docebant 0 tunc animum Q i coer erat] e. tunc Q 13 audebam questius F 14 co*ercitione H, quoheri citione P, cohercione QW, coercitatione M sedare F, sedara V 15 ne] nec GV in om. V scolam BFHMQ VW 16 irruerent V ammitti B20psSW, amitti HMXPX 17 apud] aute O1 karthaginem BQV, kartaginem MW, cartaginem G licentia F 18 scolasticorum BCG HMPQVW prope] pro H 19 discipulis] disciplinis V at F i 20 haebetudine S, h*ebetudine (a ras.) H, hebitudine PQVa, ebitudine F, habetudine W 21 *** eos 0 22 quo] quod GIGW aeternam] qao-, aeternam H\\ I )

101
faciendi caecitate puniantur et inconparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo quos mores cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos, et ideo placebat ire, ubi talia non fieri omnes qui nouerant indicabant. uerum autem tu, spes mea et portio mea in terra uiuentium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et Carthagini stimulos, quibus inde auellerer, admonebas et Romae inlecebras, quibus adtraherer, proponebus mihi per homines, qui diligunt uitam mortuam, hinc insana facientes, inde uana pollicentes, et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea peruersitate. nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant, et qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant, ego autem, qui detestabar hic ueram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.