Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quid hoc mihi proderat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque inconmutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino conprehensum, sic intellegere conarer, quasi et tu subiectum esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto sicut in corpore, cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non ueritas, et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras enim et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribolos pareret mihi et cum labore peruenirem ad panem meum. [*]( 28] Gen. 3,18 sq.Ł; ) [*]( 1 intellexit F se] om. H1 2 erudissimis (tl m. 2) P 3 puluerem V depinguentibus F 5 apertae S, aperta F mihi aperte M uidebatur 01 6 sicut BF esset <SW 7 et] om. G quod CaFaHaO1 c plSW aut] et BOFGHMOPQVWedd. 9 pr. au (\' m. 2) P stat F1 an] aut BCFHMOQVmo uel] aut GM sit] om. G 10 patitur M 11 posui] gratis p. BPQ 13 prode erat V 14 decem illis M 15 decim W1 esse VW 16 subiectum S: subiectus BCFGHMOPQVW edd. magitudini P1 17 pulhritudini F ut] aut W ut-essent BS in ras. i illam F quas (i add. m. 3) H 18 in] eras. V pr. tua (a ex 0 corr.) F et tua pulchritudo om. SW 19 quo] qd F corp\'os G 20 alt. minus] nimis W, si minus Q nihilominus] pr. n ex m corr. V, nihilhominus HI W 23 iusserat V fi*ebat (g ras.) M 24 tribulos m BOFGHMOPQVWedd. peruenire S )