Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme uiginti, cum in manus meas uenissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias — quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginiensis, magister meus, buccis tyfo crepantibus conmemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in nescio quid magnum et diuinum suspensus inhiabam — legi eas solus [*]( 12] Io. 3, 29. 15] Ps. 50, 10. ) [*]( 1 ueritate (om. a) M 2 paruulus F 3 exolabam HlOlSVW quur HW ergo om. Q, ego VI WI, er ergo F 4 nolebam (m. 2 in ras.) t uo in mg. B quur HPW . 5 erat B IFpl 6 deuiasset W 7 poenam (m add. m. 3 H) CH, poene OiV, pene BPQb 8 erram F fortasse annorum 0 9 uolens V1 10 obstrepantia Ml cordis mei et auribus BQ, cordi meo et a. b 11 interiore melodia tua W pulcro MIQ, pulhro F 12 te (om. et) BPIQ gauderE V 14 hima S decidebam] decedebam W, deiciebar V 15 audui F 16 exultabus W ossa] o. mea mo quae] om. Ml 17 «ponderat F, pde erat V 18 in] om. Hl 19 appellabant V decim W1 cathegorias BFGHIMPQ, ca*thegorias (r ras.) V nomina (a ex e corr.) CM rethor libri 20 carthaginensis CHPQ, cartaginensis V, karthaginensis B, kartaginensis M typho BHMPQ, tifo GV commemorarent M 21 alii qui] aliqui V 22 inabam (hi m. 2) M ea BO )

86
et intellexi? quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant uix eas magistris eruditissimis non loquentibus tantam, sed multa in puluere depingentibus intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens cognoueram; et satis aperte mihi uidebantur loquentes de substantiis, sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit et statura, quot pedum sit, aut cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet an sedeat aut calciatus uel armatus sit aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his nouem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, uel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur.