Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et descendit huc ipsa uita nostra et tulit mortem nostram et occidit eam de abundantia uitae suae et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum, unde processit ad nos in ipsum primum uirginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et inde uelut sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigans ad currendam uiam. non enim tardauit, sed cucurrit clamans dictis, factis, morte, uita, descensu, ascensu, clamans,, ut redeamus ad eum. et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inueniamus eum. abscessit enim et ecce hic est. noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos. illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est et in hoc mundo erat et uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. cui confitetur anima mea, et sanat eam,. quoniam peccauit illi. fili hominum, quo usque graues corde? numquid et post descensum uitae non uultis ascendere et uiuere? sed quo ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os uestrum? descendite, ut ascendatis et ascendatis [*]( 9] Ps. 18, 6. 16] Io. 1,10. 17] I Tim. 1,15. 18] cf. Ps. 40,5. 50, 6. 19] Ps. 4, 3. 22] Ps. 72, 9. ) [*]( 1 dificiles H1, difficiales F earn quaeritis G, q. eum W 2 ibi ex ubi corr. W 3 beatam-quaeritis om. V beata W uitam uita 0 1 est] om. M illic (8 add. m. 2) M 4 beata (om. uita) Q nec] nec 5 M 5 discendit W huc] h. uita Q tullit W 6 eam** (et ras.) P habundantia MW 7 hic FlMx in] om. Ml VI 8 ipsum] ip in ras. W\' ei nupsit] enubsit C 9 ne] nec M\'Q Vb semper] esset semper Hmo, semper esset G et inde] Gund F 10 de talamo Q, e talamo C gigas CH*MO*P*Q edd. 11 ad] om. S tardabit V1 12 discensu W, desensu V1 13 et] om. W 15 relinquit B abscessit] om. V 16 eum] ipsum F 17 in h. mundum om. Q hunc] om. F, huc 01 19 quoniam] quia edd. filii BCGHMO*PQV edd. usoquequo V, usquequo Q edd. 20 discessum W 21 quo] quoq; F altu W posuisti W 22 caelum BFMPQ edd. discendite W ut ascendatis] scescendatis F, ut asc. ad eum G et ascendatis om. CFGSVW )

80
ad deam. cecidistis enim ascendendo contra deam. dic eis ista, ut plorent in conualle plorationis, et sic eos rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne caritatis.