Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Si placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes et dic eis: "hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe." non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est, ubi sapit ueritas? intimus cordi est, sed cor errauit ab eo. redite, praeuaricatores, ad cor et inhaerete illi, qui fecit uos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suaue; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo uobis adhuc et adhuc ambulare [*](15] cf. Aet. 17, 27. 18] Es. 46, 8. ) [*]( 1 uniuersa (a in ras.) C, uersa F accipisset V1 W, accepissit Q1 poena tua BGMPQV edd. 2 iusto modo F transires V praesenti CFMVb 3 ut] aut CFMV omnia placeret VW, placerent o. Q 4 audis et] audisset PQ1 non uis] nobis 01 sillabus FPW 5 sed transuolare] foedaerans uolare W ueniant] uiuant F 6 non simul sunt omnia edd. 7 ea om. Q1 constant FOlS 8 sentire HI V 1 qui melior V 10 placet W1 artifice FO ls\'W 11 dispiceas (\' m. 2) W 12 si placent] om. 0 18 illo] in illo BCFHOPQV edd., in ipso GM 14 rap*e M at F tecum] Onl. 0 postes F 15 hunc amemus] hunc a. hunc amemus BGPQ edd. 16 habiit IPV 17 ibi est G t cum sapit (s add. m. 2) W 18 inherere M 19 in eo V 20 **quieti (re eras.) S, requieti V bis i*tis (s ras.) 0 21 ab] in F quantum (om. est) CV ad illum] ocillum F bonum (om. est) Q1 22 suauae P 23 quo] quid V nobis F )

79
uias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi quaeritis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. beatam uitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata uita, ubi nec uita?