Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nesciebam enim aliud, uere quod est, et quasi acutule mouebar, ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaereretur, unde malum est et utrum forma corporea deus finiretur et haberet capillos et ungues et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et occiderent homines et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus perturbabar et recedens a ueritate ire in eam mihi uidebar, quia non [*]( 5] cf. Prou. 9, 18. 13] Prou. 9, 17. ) [*]( 1 fogata OlYIW quae] quia 01 omnino] omnia MOVW; t qug omnino 0\' in mg. 3 aduera V 4 audebam B 5 credidi] credeba G deductus] d. sum BCFMPQ edd. 6 inferni H et] om. F oummeus] eras. M 7 tibi] t. enim BCFGHMOPQV edd. mei W 8 quo modo SW: quo me BCFGHMO*PQV edd., quo 01 9 prestare FS, praestantiorem esse V ueluis GV 10 querem F, quererer V eras] om. V 11 illam] illa F, in illam BHPQb prudentia CFHM 12 enigma BCFHPS, sic semper solomonis M1 13 occultos] om. V1 15 foras GMV habentg Ml oculo* (s ras.) V talia] alia W ruminatem H1 16 illam Fb 17 acutulo 0 18 quaererent BCFGH MOPQV edd. 19 est SW: om. BCFGHMOPQV edd. utrum] t ex i corr. 0* fingeretur Q\' 8. I. 21 multas] ducentes m. F 22 rerum 0, rebus BMPQVb perturbar H1 23 ea W non] oni. 01 )

54
noueram malum non esse nisi priuationem boni usque ad quod omnino non est. quod unde uiderem, cuius uidere usque ad corpus erat oculis et animo usque ad phantasma? non noueram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam per infinitum et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset, secundum quod essemus, et quid in scriptura diceremur ad imaginem dei, prorsus ignorabam.