Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatas ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserant caput meum uepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. quin inmo abi me ille pater in balneis uidit pubescentem et inquieta indutum adolescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicauit, gaudens ninulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amauit, de uino inuisibili peruersae atque inclinatae in ima uoluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaueras templum tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat. itaque illa exsiluit pia trepidatione ac tremore et quamuis mihi nondum fideli, timuit tamen uias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem.