Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua uicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Karthaginem peregrinationis sumptus parabantur animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque enim tibi, deus meus, sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. et ut quid hoc? ut uidelicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. et quid propius auribus tuis, si cor confitens et uita ex fide est? quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum, quod ultra uires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? multorum enim ciuium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem pater, qualis [*](14] cf. PB. 129, 1, ) [*](* m 1 cura meorom] ad curam eorum M, ad curam meorum C, cura eorum (III m. 2) 0, cura eorum V 2 accipere M cure (c ex s corr.) F fuit cura V 4 dictiouem VW 5 quidem] quid est W1 intermissa erant] iiitermisera M 6 seducto F a Madauris] a madaueris Q, a matauris E, iam ad aures (es ex is cwr. Ms) FM litteratorię ex litterataro corr. V1 7 percipiendi F, percipienda W gratiae DlplV longiquioris V, longinquiores HI W 8 aput S sic semper W1 carthaginem CDEFMOQ W, cartaginem HM1 praeparabantur BCDEFG HMOPQV edd. 9 muiiicipii BEGMV tagastensis CDFO1, thagatenais V, tagatensis Q, stagastensis B, tagantensis G, stagantensis M1, at d tagensis (Bt a m. 2) E 10 ammodum F, *d-modum 0 narr**o (ab eras.) Q enim] om. M1 11 haec] om. 01 generi humano g. meo B 12 quautu* lacumque (m raB.) H 13 uidelicet ut F hoc C 14 legis W quam] om. łV. qua C \'1Jł. 2) 0, quo CDFGHM 15 quid] ex quis corr. F 16 tunc laudibus G 17 familiariae (om. suae) W 19 opulentiorem P1 nulli ex nullu corr. M tale] tamen W )

33
crescerem tibi aut quam castas essem, dummodo essem disertus uel desertas potius a cultura tua, deus, qui es unus uerus et bonus dominas agri tui, cordis mei.