Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Gratias tibi, domine! uidemus caelum et terram, siue corporalem partem superiorem atque inferiorem siue spiritalem corporalemque creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus constat uel uniuersa mundi moles uel uniuersa omnino creatura, uidemus lucem factam diuisamque a [*]( 4] Matth. 10, 20. 17] Rom. 5, 5. 21] cf. Ex. 3, 14.. ) [*]( 2 responditur W quoniam add. W s. l. 3 sic] si S 4 aestis M 5 *eis (m ras.) V spiritu dei Gbm erecte W 6 dei om. W 7 nihil hominus HIW 8 alt. uidet W 9 bonus C 10 post. est add. G* s.l. 11 quales-bonum est om. W ut om. S 12 multa M tua creatura hoc tua S 14 frui] erui S ut om. V 16 quod] qui** M 17 spiritum] spiritum sanctum Cm 20 alt. est om. W ab illo-modo est om. S enim] enim modo V, enim enim W 21 sed] sed quod BCHMPQ edd. 22 uidemus] qui uidemus W, uidemus agi (agi add. m. 2 in mg.) M uidemus-terram siue om. H 23 interiorem M 24 ordinatu BP haurum W )

384
tenebris. uidemus firmamentum caeli, siue inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, primarium corpus mundi, siue hoc spatium aeris, quia et hoc uocatur caelum, per quod uagantur uolatilia caeli inter aquas, quae uaporaliter eis superferuntur et serenis etiam noctibus rorant, et has, quae in terris graues fluitant. uidemus congregatarum aquarum speciem per campos maris et aridam terram uel nudatam uel formatam, ut esset uisibilis et conposita herbarumque atque arborum mater. uidemus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. uidemus umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae uolatus auium portat, aquarum exhalatione concrescit. uidemus terrenis animalibus faciem terrae decorari hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis inrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae uirtute, praeponi, et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut obtemperet, sic uiro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationabilis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur, quemadmodum subicitur [*]( 1] cf. Retractt. II, 6, 2. ) [*]( primarium 2 primarum G, primarum (corr. m. 3) M 3 siue] super BPQb uocatur om. V 4 eis superferuntur] ei superferuntur BCGMOPQWb, B ei superferuntur (s add. m. 2) H, superferuntur ei V 5 rorat GV X ~ terris (st add. m. 3) M 8 herbarumque] herbarum quoque Ho • 9 mater] materiem BCGHMPQ edd. 10 diei] dici W consulari W 11 humidam BCHMV 12 fecundatam (f ex s corr. m. rec.) V quod] queTT 13 uolatas S, uolutus W exalatione BPVW, exahatione (t ras.) H, II exaltatione C 14 animautibus V 15 simitudinem V inrationabilibus (inratio m. 2 in ras.) B 17 pro et om. H uirtutB V 18 anima V minatur W 19 obtemperes V uero MW factum H esse om. C 20 rationalis BCGHMOPQVW edd. 21 puram C 22 masculo sexui M, masculini nos exui W )
385
appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi sollertiam. uidemus haec et singula bona et omnia bona ualde.