Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Qui autem per spiritum tuum uident ea, tu uides in eis. ergo cum uident, quia bona sunt, tu uides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit quae dei, nisi [*]( 20] I Cor. 2, 11 sq. ) [*]( 1 elixi (n add. m. 2) V, linxi CM stellam V1 2 intellegi M quibus (a add. m. 2) W 3 tua] tua bona BPQb 5 syderum B haec C edd. alibi] alicui V creata V 6 contraheres (e alt. ex i eorr.) P compaginaris atq. contexeris W 7 ostibus V munda V moenia mundana C constrictione V 8 deuicti BCGHMOVWbm aduersC V reuelare V possunt W 9 conpegisse] te conpegisse H, pi conpegisse (pi m. 3) M 11 non] nec BPQb 12 contraria GW uident 8 13 insani (a ex u corr.) V 16 uident ea (uident add. m. 2) W 17 ei (s mi 1) W 18 places] complaces b 19 tibi-nobis om. V 21 qui] quae V quae] qui M 25 et ammoneor (et amm in litura) M dei S: dei sunt cet. et edd. )