Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et attendi, ut inuenirem, utrum septiehs uel octiens uideris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua uisione non inueni tempora, per quae intellegerem, quod totiens uideris quae fecisti, et dixi: o domine, nonne ista scriptura tua uera est, quoniam tu uerax et ueritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua uisione tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies ea quae fecisti te uidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inueni quotiens? ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis uoce forti in aure interiore seruo tuo perrumpens meam surditatem et clamans: "O homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, uerbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae uos per spiritum meum uidetis, ego uideo, sicut ea, quae uos per spiritum meum dicitis, ego dico. atque ita cum uos temporaliter ea uideatis, non ego temporaliter uideo, quemadmodum, cum uos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico." [*]( 10] cf. Io. 3, 33 et 14, 6. ) [*]( 1 alt. et om. V hoc] hoc modo b dicuntur BPQb pulcra V 2 multa S 3 pulcria V ipsa V 4 odinatissimo V 5 singulatim ex singillatim corr. S1 pulcra CV sunt M 6 et attendi-placuerunt v \'om. V et P inuenire W septies u. octies BCGHM03PQVW 9 toties BHPQ fecisti et (isti e e corr.) S, fecisti add. B3 in ras. 10 dedisti C 11 e*go (r ras.) P 12 ita S: ista CGHMOVWmo, ecce BPQb scribtura CS eam GM 14 quoties CHPQW 15 dices P1 uoci 0 aurem BOPQWb interiorem BOPQWb, interiori C 18 meo] meo aeterno BPQb accidit BGHOPQV edd., t accidi (t add. m. 2) W 19 uidetis-meum om. S 20 uideo-ego om. B 21 dico om. W uideatis-uideo om. W uideatis dicitis (corr. tn. 2) P 22 uideo-temporaliter om. P uos cum V ea dicatis-dico om. H 23 dico] uideo ea dico BWb, ea dico (uideo add. m. 2) P )