Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et uidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona ualde, quia et nos uidemus ea, et ecce omnia bona ualde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud uidisti quia bonum est. septiens numeraui scriptum esse te uidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octauum est, quia uidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam ualde bona tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem [*]( 16] Gen. 1, 31. ) [*](1 pr. pascebatur (tu in ras.) B sed S: sed exterior cet. et edd. 2 possit W 4 ideote P 5 lucrantis B1 6 ce.t**orum (er ras.) P, ceterum W, ceterorum MV credidimus BCHPQVWb 7 aut] atq; M1 8 praesentis uitae usu bm aiuuandos V . quare faciendum] qua re- Sciendum S 9 quod W pertineant BCOPQSV istos] hos W isti* V 10 uolumtate V 11 non (om. dum) W uendent P 12 inde -laetatur om. H un delectatur V 13 cete M pr. non add. M* s. l. quas 0, qui W germinant W 14 fluctu V 15 discreta] distincta M J6 et uidisti (et ui in ras.) B deus om. W 17 uidimus BHPQbm, uideamus C alt. et om. V omnia om. M bona ualde 0 ualde] ualde de G 18 dixisset M, dixistis W ut fierent om. V 19 septie*s (n ras.) V 20 numeraui (ui ex bis corr.) V scribtum CS te] et V quod in ras. H 21 hoc] oc C quia] quod (d add. m. 3) 0 22 bona ualde BMPQ )

381
omnia et bona et ualde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conuentu conpletur uniuersum, quamuis et illa etiam singillatim pulchra sint.