Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: non quia quaero datum, sed requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui inpertitur haec necessaria, ueluti est nummus, cibus, potus, uestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta uoluntas datoris est. non enim ait magister bonus: qui susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum: qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipiet. nec solum ait: qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: amen dico uobis, non perdet mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a uidua sciente, quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per cornum [*]( 6] Phil. 4, 17. 12] Matth. 10, 41 sq. 22] cf. III Regn. 17, 6 sqq. ) [*]( 1 pr. et om. MlV semel add. M\' s. I, mel (se a m. 2) V 2 re*disse* H gaude W reppullulasse 0 3 reuirescente BCHMPQV edd., euirescente G, reuiriscente W 4 qui V meis misistis in ras. V 5 gaudet-propterea om. W 6 quia om. W 7 fructum] fructum abundantem BPQb didicit H 9 impertitu (ur ras.) M numus cybus a et W, cibus nummus V 10 uestimentum potus V bone (a et add. m. 2) W 11 a*it (g ras.) M 12 susceperint C (et 13) sed add. V s. l., se W b 14 iusti om. W <p*pete (h ras.) V 15 iste om. B _ iusti] isti V 16 uni* (s ras.) B 17 me**is (is ras.) B sed addidit tantum (transposuit et corr. m. 2) 0 18 iuncxit W 22 fructu] fructu V, hoc fructu B *ęlias (h ras.) H, helias (s add. m. 2) V sciente 0 23 ceruum (corr. m. 3) M )