Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Vnde ergo gaudes, 0 Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renouate in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit te, et anima uiua tanta continentia et lingua uolatilis loquens mysteria? talibus quippe animantibus ista esca debetur. quid est, quod te pascit? laetitia. quod sequitur audiam: uerum tamen, inquit, bene fecistis communicantes tribulationi meae. hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: in tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati nouit in te, qui confortas eum. scitis enim, inquit, etiam uos, Filippenses, quoniam in principio euangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia conmunicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli, quia et [*]( 9] Col. 8, 10. 11] cf. I Cor. 14, 2. 18] Phil. 4, 14-16. 16] Ps. 4, 2. ) [*]( i 1 repulularunt V, repullularunt (ularunt tn. 2 in ras.) 0 3 dedici (ci in ras.) V 5 (et 6) habundare BGMPVW alt. in om. W omni] omnibus CMW, omnia GH edd. 6 satiari BCGHMiOPQVWeàd., penurlam satiare M1 paenuriam P, pneuma (penuriam add. 111. 3) M 8 pr. \'unde om. BPQb ergo] ergo in omnibus BPQbm bis gaudis W 9 agnitione GHMOW secundum om. W 10 uiua M tante continentie H 11 loquens om. V 12 ista aesca M, esca ista bm Lquod] quo H 13 audiamus BCHPQedd., audimus M 14 facitis M communicantis W ■ i 15 pacistur (corr. m. 2) G ille M, illis W 16 qui] quid V 17 *abun- Bti dare (h ras.) P, habundare GMVW confortatus (corr.m.2) M 18 etiam] et BCPQ edd. philippenses BGHMOPQW, philipenses V 20 s*ū (u ras.) V ecclesia mihi GM 21 quia] qui BP quia-(p. 379,1) misistis bis scriptum, sed semel eras. M tessalonicen V, thesalonicam Mpr. )

379
Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse laetatur tamquam reuiuescente fertilitate agri.