Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, ad omnia, quae de seminibus gignuntur, conuenit uerbum: crescite et multiplicamini; si autem figurate posita ista tractemus — quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non superuacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem adtribuit — inuenimus quidem multitudines et in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra et in animis iustis et iniquis tamquam in luce et tenebris et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum tamquam in mari et in studio piarum animarum tamquam in arida et in operibus misericordiae secundum praesentem uitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis et in spiritalibus donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli et in affectibus formatis ad temperantiam tamquam in anima uiua: in his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una enuntiatio multis modis intellegatur, non inuenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus utrique horum generi dictum [*]( pli \'a c 1 multicantur (pli add. m.2) P 3 ipsius H rerum om. W allegorie V 4 hominibus S 5 si] nisi (ni in ras.) V 6 tractamus BCHPV 7 solis (o ex a corr.) V 9 quidem] eiii V atque corporalibus spiritalibus V 10 terra] in terra BCGMPQVW edd. alt. et om. C alt. in om. HO et iniquis om. V 11 quod W 13 inter aquam] in terra quam V in om. H 14 animarum piarum CGHMedd. 15 miseridiae V 16 lignis] in lignis V, lignis et W 18 illuminaribus (om. in) V affectionibus BCGMPQo 19 animam uiuam CHM nansciscimur B, nascimur 0, nanciscimur in (in expunxit m. rec.) V 26 rationis (is ex es corr.) G 27 intellegimus BOPQWedd. credidimus (di del. m. 2) G, credimus edd. eorum CHVo )

376
esse abs te, domine: crescite -et multiplicamini. in hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris, quae non monentur nisi uariis significatibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.