Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid igitur dicam, lumen meum, ueritas? quia uacat hoc, quia inaniter ita dictum est? nequaquam, pater pietatis, absit, ut hoc dicat seruus uerbi tui. et si ego non intellego, quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, domine, non incassum te ita locutum, neque silebo, quod mihi lectionis huius occasio suggerit. uerum est enim nec uideo, quid inpediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. noui enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. adtende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et uox personat: in principio deus fecit caelum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non errorum fallacia, sed [*]( 25] Gen. 1, 1. ) [*]( 1 multiplicentur C 2 genere C 3 repperirem mss. 4 frutetis C bo, fructis V peccoribus M 5 bestiis ex uestis corr. m. rec. V n pr. et] uec C 7 augeatur V1 8 uocat V 12 sum (u m. 2) V dedisti] dedisti deus meus BCG2HMP edd. 13 qua W 14 locutum] locutum esse BCPbm 15 suggerat W 16 quod P 21 linguis om. W in om. M unaqueque W, unaqua*que G innumerabilis V 23 cret scent W iterum om. W1 24 scribtura Soffer (t add. m. 1) S, effert nio 25 fecit deus HW edd. )

375
uerarum intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.