Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te conmemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, ualde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi excedit omnem uolubilem uicissitudinem temporum. ista uero informitas, terra inuisibilis et inconposita, nec ipsa in diebus numerata est. ubi enim nulla species, nullus ordo, nec uenit quicquam et praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec uicissitudo spatiorum temporalium.