Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. inuisibilis enim erat et inconposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum iam uisibilium [*]( 6] Es. 6, 3. 19] Ps. 113,16. 23} Gen. 1, 2. ) [*]( 1 unde] inde (corr.) cumque S1 ut species-utcumque erat S: orn. BCFGHMOPQVWedd. 2 erat V abs] ut abs W 3 alt. a om. G 4 itaque] istaque BQ, ista quae Pb 5 pr. alias] a. et W, alibi BPQb id om. b et id ipsum ter repetitum BCFHOPQVW edd. 6 dominus om. MW omnipotens om. F 9 eaquale F 10 ac] hac HlW iustum-quod Dna. G 11 pr. te] et F 12 una] uni W trina] trinid tas M de nihilo bis scriptum exh. C 13 quidam (4 add. nt. 2) H parū V 15 tu-et terram add. F* in mg. 17 te om. V 18 alterumesset om. G quod V 19 illud (d in ras.) H terram BFHMPQVWb in autem om. Q1 23 aut] sed GMb, et C 24 abysao (in add. m. 2) G et habyssus W uisibilium iam M )
315
etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. ualde hoc mirabile caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: fiat, et sic est factum. quod firmamentum uocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem uisibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia inuisibilis erat et inconposita et tenebrae super abyssum: de qua terra inuisibili et inconposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum uariantur et uertuntur species, quarum materies praedicta est terra inuisibilis.
[*]( 8] ef. Gen. 1, 6 sq. ) [*]( 1 prof***** (undis uitio membr. interierunt) S 2 et repentibus del. G\'; et serpentibus F fi**** *nimantibus S 3 aut F 4 informe add. S*; scriptwra m. 1 euanuit quid C1 formare V 5 (mun)dum de ma(teria) add. S\' informi] i. & informem materiem de nulla re informi F 6 re] re F (face)res magna add. S\' miraremur W 7 fili V hoc mirabile] enim mir. hoc BCF*GHMOPQYWedd. 8 firmamentum (ma add. m. 2) S intraquam GV et orn. W 9 factum est Qbm 10 quae M 11 tertia F 12 iam-13 diem om. S et om. MV 14 terra] terram CV ipsam CGV 15 alt. erat] e. & inconposita F 16 tenebrae] t. erant b inuisibilis S et inconposita om. F 17 infirmitate G feceres F, faceras V, feceras H omnia haec Y 18 mundus mutabilis H constat] constituit 0 et non constat om. F 19 et in qua H sentire W 21 uariatur O1 praedicata V 22 terra om. M ) 316