Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita conmode hominibus intimatarn, ut appellaretur terra inuisibilis et inconposita, ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et inconposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo?