Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: in principio fecit deus, et respicit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecit caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt [*]( 14] Io. 8, 25. ) [*]( 1 cunta F 4 pr. non om. H etorta W uolumtate C 5 formamtuam onl. H omnia Fl de] e B 6 informem-similitudinem Onl. S qua V 7 capto C ordinato* G 8 suo S: in suo BCFGHMOPQ VW Eug. edd. et] et et B fient W ualde bona M 9 remotiori BCFHPQ edd. distantia (s ex c corr.) V 10 locas 0 pulcras GQV uariationes l: narrationes mss. b faciunt H1 11 hinc BPQW 12 ualet V 13 id] hoc C 14 respicit BCFGMPQW: resipiscit SV, resi- piscit 0, memin**it (er ras.) H sapientia H quia-principium add. i S1 8. 1. qui V 15 loquotur (i et ur m. 2) V in ipsa V ididem H 16 intellegi W accepit P1 17 si om. F 18 post. in om: W fecisti BCFGHMOPQVW Eug. edd. 20 materiem H credidit cogno- . minatam formatam V 22 formatam W alius CMV alius informem ) [*]( -nomine add. F2 in mg. ) [*]( 22* )

340
in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno more id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.