Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili [*]( b 1 loquelarum BCIFHMQV anfra*ctus (n ras.) 0 traat (h add. 111.. 3) H 3 aliqua HO, aliquem F molem BGFGMPQVW edd. immensam BFGHIMPQVW praedita 0 potestate BCFHPQ VW edd. 5 terra S 6 continentur G 7 bis illud] lux M coepta] r concepta (om. et seq.) Eug., cepta (r m. 2) Q 8 po**st V 9 pr. existeret S: existere BCFGHMOPQVWEug. edd. quod-existeret om. W . 10 ex] et W opinatur PQ 11 paruolis P ista humillima G 13 qua* (t ras.) P 14 quas -16 aspernatus om. G 15 circuminspicit BPQW1 Eug. quarum BPb quasi] quas W ui**litatem (li ras.) H doctorum plW 16 spernatus V extra] si autem e. GS s. l. imi becillitate BCFGHMOPQVW 17 extenderet F miser] misere BCF MPQb et om. Co 18 inplumem ex inpulmem corr. P conculcet H1, conculceunt Q 21 opacata GU, oppacata M fruteta bo uidens B 22 garriant F, garriunt ut W carpiunt W 23 aeterne] aeterna et BCFGMPQVWedd. )

339
permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te, siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent.