Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum [*]( 11] I Cor. 4, 6. 12] Deut. 6, 5 et Matth. 22, 37 et 39. ) [*]( u 1 caritas (tI add. m. 2) P 2 refero om. W 3 quod-esse om. W quae G 5 ipsa (in om.) Y 6 in**commutabili 0 7 contendamus] attendamus M cur de] corde F 8 incommutabiles JET1, incommutabili V ueritate V 9 hoc] et hoc W 10 cogitaui] cogita ut V credemus H 11 super H 13 ex] et ex BCFGHMOPQVWedd. a bis toto F alt. ex] et ex BCFGMPQ edd. et] ex M proximos 0 nostros V 15 pr. sensisset (eorr. m. rec.) V 16 facimus H deum BFP ■ QWb 17 conserui] serui Q 1, consensu M pr. quam om. G1 ille om. G alt. quam] quod W stultus V 18 cupia W 19 uerbi serui FUW 20 pernetiosis B offenderit G, ostfendere Y 21 data M 23 humitatis M 24 mei] mea G dimittitis F 25 proxim***um H )

337
meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per seruitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per uniuersum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum uerba superaturae. uellem quippe, si tunc ego essem Moyses — ex eadem namque massa omnes uenimus; et quid esthomo, nisi quia memor es eius? — uellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia uires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet ueram sententiam cogitando uenissent, eam non praetermissam in paucis uerbis tui famuli reperirent, et si alius aliam uidisset in luce ueritatis, nec ipsa in eisdem uerbis intellegenda deesset.