Adtende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, adtende, quid dicam contradictori huic, adtende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad. finem [*]( 20] cf. I Tim. 6, 5. 23] Io. 8, 44. 26] I Tim. 1, 8 et 5. ) [*]( 1 uterquoque G 2 uita] uite uita V 3 mitagationes F 4 patienter om. G, p. ueras P 6 mose U 7 sed-est om. V 8 et] nam V sicut] s. et BFPQb 9 ipsorum S: i. est BCFGHMOPQVWEug. edd. 10 pr. idcirco H pr. est om. P1 alt. est om. W *ideo (u ras.) P 11 amant BFGMiPQb 12 ueritas MlPxQlW amator** 0 13 sentisse V 16 typhus C, tiphus W 19 terribilis ter W admones CV quia eam nolimus BCFGHMOPQVW 20 nec MW quis \'\'(quia m. 2) P 21 proponit S uendicat (e ex i corr. m. rec.) V hominum M 22 suam GM 23 in mendacium U 25. contradoctori P1 26 legem C ad] in H )
336
caritatis; adtende et uide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est inconmutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur inconmutabilis ueritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: "hoc cogitaui", nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere adfirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.