Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Quid? si dicat alius eandem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste uisibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid? si dicat et alius caelum et terram quidem inuisibilem uisibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc uniuersam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus uocabulis esse conprehensam; uerum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, siue maneant, sicut aeterna domus dei, siue mutentur, sicut anima [*]( quid 2 eloquutus P, locutus HOVW quidquid H, quid (quid add. d m. 3) W illū (d add. 1n. rec.) V est illud Hmo 3 & totum H istum ex iustum corr. H 4 dicereret G 5 enumerationem CSV a ti quae] q* H 6 enumerare P tales] sic S 8 uisibilia om. V 9 abissum S, habyssum MW 10 atque om. F esse cuncta] ecce tunc G 11 sint H omnibus] oninia o. (del. m. 1) S 12 materiam CFHMO d \'i VWmo 13 quis C 14 insinuata S ex ea] exeat H 15 uisibiles W & d quae] qu H in] ex 01; corr. m. 2 in mg. 16 et om. M 17 qui (d add. m. 2) G et om. S 18 inuisibilemque (om. uisibilem) W, inuisibilem uisibilem (om. que) B incendenter V 19 appellatum 01 a ac] hac W creaturum H 20 di V duabus S 21 conpraehinsam S 8 22 ex] et W1 alt. sunt-deus om. Gl 23 inest] i. ei H 24 pr. sicutmutentur om. GS.. )