Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cum his enim uolo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet ueritas tua, uera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum uolunt et obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant et uiam praebeant ad se uerbo tuo. quod si noluerint [*]( 2] Ps. 118, 176. 3] cf. Luc. 15, 4 sq. 7] II Cor. 5, 1. 10] Ps. 72, 28. ) [*]( 2 errauit V perdita] quae periit H 3 humeris BCFGHMOPQ VWedd. mei structoris om. S structores W1, actoris G* 5 pium om. M dei] eius 0 liberos V ocula W 6 deo om. V 7 sed tamen —p. 333,18 latitudine caritatis suppleuit m. saec. XI uel XII S 8 quaeretis S inuenietis BCFHMPQVedd. supergraditur M 9 omne] omnem S 11 iis mo dnfii C 12 cum] ut BPQb audiret] audieret W, audirem S eius laudis F 13 contendites S qui M informes PlQl 14 formam om. M ubi autem-erat om. SW erat ė\'¥ ordo V 15 esse] es W, erat (êe add. m. 2) G 16 in quantum-nihil om. H 21 concedunt] contendunt F\'M, condunt G1, contradicunt G* ii g 22 persuadeo (om. conabor) G 23 praeueant S uerbg tuo (om. se) H )

325
et reppulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo ueraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in puluerem et excitantes terram in oculos suos et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et uerum bonum: et non auertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac. et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. cum his autem, qui cuncta illa, quae uera sunt, falsa esse non dicunt honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.