Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Vnde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum, et non solum ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper uidere nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione uarietur. inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferueret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi [*]( 5] II Cor. 5, 21. 8] Gal. 4, 26. II Cor. 5,1. 9] Ps. 148, 4. 17] cf. Matth. 18, 10. 22] Ps. 25, 8. ) [*]( 2 creat] erat H, at W 3 alt. iustiti(am) suppl. S* 4 tua ait e suppl. S2 5 nos simus W, nos scimus F 6 prior om(nium) suppl. S* omnibus M* s. Z. 7 (ra)tionalis et suppl. S\' 8 susum 01Wl (su)rsum est et li(bera) suppl. S* 10 hoc] ** et hoc M et om. BFMPQb ante illam tempus G 11 quae] quia CG 12 omnibus M* s. Z. illa H est om. G 13 sumpsit] sunt sub H exordio H 14 quia] quoniam HOVW 15 quam tu] quantn V 16 id] idem M alt. et S: etsi GHMOVW, quoniam etsi BCFPQ edd. illam] illum BPQ illa] illam GW 18 ne quispiam V, ne cuiuspiam C quod VW 19 inest] e id est H tenebrisceret F, tenebresceretur H, tenebrescere V 20 frigeresceret W, refrigerescere V 23 gloriae] gloriae domus S tui] tu W suspiret (su add. m. 2) W ) [*]( 21* )

324
suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erraui sicut ouis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.