Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nam etsi non inuenimus tempus ante illam — prior quippe omnium creata est sapientia — nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et coaequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est — dicitur enim et ipsa, quamuis creata, sapientia; sed quantum [*]( 10] cf. Io. 14, 21. 14] Ps. 148, 6. 17] Eccli. 1, 4. ) [*]( 1 contra doctores W sunt om. F 2 num] numquid BFPQb U Batiram H 3 materiam uel W formabile non (n pr. ex m corr.) S ū summe ū bonus (ii add. m. 2) M 4 a quis H, qui* G us summe M 5 quin igitur W sublimen FGW 6 uere] uero M 7 ut] et ut B, **ut P nulla V 8 uarietate et uicissitudine V alt. et] ac BGMbm et defluat om. V 11 a se S: ad se BCFGHMOPQVWedd. 13 laue S ltat in aeternum (Itat add. m. 2) G, in ae. stat F 14 enim del. M\' ea 0 iD et saeculum (in add. m. 1) S, et in saeculum om. G 15 tibi] tibi deo BF PQ edd. 17 quippe] q; Q1 18 creatura M illa tibi (sapientia onl.) GP, tibi illa sap. Q 19 plano M, plene H1 coaequalis SV: aequalu cet. et edd. 21 sapienti§ V 23 enim om. B ipsa] de i. V sapientia om. W )

323
interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam seruus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso — ergo quia prior omnium creataest quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis — quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? — etsi non inuenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamuis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.