Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas extra eius substantiam sit? unde non eum modo uelle hoc modo uelle illud, sed semel et simul et semper uelle omnia quae uult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec uelle postea quod nolebat aut nolle quod nolebat prius, quia talis uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum . non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo et inuenio deum meum, deum aeternum non aliqua noua uoluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati. [*]( 2] cf. Ps. 188, 22. 3] cf. Ps. 149, 6. ) [*]( 1 pr. honor F horror-eam om. Q1 alt. horor CIG 1M, honor F i e 2 odio V 2 (et 3) hostis W eius om. M 3 eas MP 4 tibi ecce tibi F alia F 5 genesseos P 6 spiritus-intellegi om. M 7 ita V quid V 8 ego] ergo Fl M arbitro om. W1; arbitror BSV, arbitre F, arbitrior M 9 nostrorum BCGPlbm 10 nunc BV forti (i ex e corr.) 0 11 aure interiori CM de-creatoris bis scripta exh. Bx 12 uoluptas G 13 substantia W 15 ista] ista neq. M 16 nolabat G prius nolebat bm 17 mutabile] mutabilia F 18 dicit mihi dicit G, mihi dicitur H 19 aure CHM interiori CM spectatio C 20 uenerit MV itemque W 21 praeterieri*t (n ras.) S, praeterierit M 23 collego W dnrn (n semieras.) P 24 noua om. V tali noua H condedisae W 25 transitoria M, transitoriij; F ) [*]( XXXIII. Aur. Augnstini conff. (Aug. 1, 1). ) [*]( 21 )

322