Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis: sed mira profunditas, deus [*]( 4] Gen. 1, 1. 8] I Cor. 13, 12. 21] Gen. 1, 7 sq.. ) [*]( 1 teporum 0 temporum-conmutationes bis scripta exh. V 6 quoto die] quod hodie GHVWb, quo die CFM 7 feceres F hoc Ml sim 0 interim] enim H illum HiSY 8 est om. G simili H 9 in om. GlV 10 manifestationem V 11 uicissitudine (uiciss ex corr. post ras.) S 13 ulla] illa F 14 et modo suppl. S\' ubi om. V, illi(?) P1 et] aut BFPQb 15 illuc W (pri)mitus for(matum) suppl. S* . nO for.matum ( n0 add. m. post.) G 16 terram sed suppl. S* 18 sine comme add. S\' 19 caelum et add. 8\' quicpe F, q; Q1 20 terra W (se)cundo die com add. S\' commemorat G 21 caelum om. W quo de F caelo suppl. S* 23 quorum om. V 24 superficiens V paruulus W )

321
meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi hostes eius uehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut uiuant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "non" inquiunt "hoc uoluit in his uerbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc uoluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus." quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.