Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conuersus misereberis mei. quid enim est quod uolo dicere, domine, nisi quia nescio, unde uenerim huc, in istam dico uitam mortalem an mortem uitalem? nescio. et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut [*]( 6] Ps. 18, 18 sq. 7] Ps. 115, 1 (10): 9] Ps. 31, 5. 10] cf. lob 9, 3. 11] Ps. 26,12. 13] Ps. 129, 3. 16] cf. Gen. 18, 27. 17] cf. Ier. 12, 15. ) [*]( 1 adpraehendam FS, apprehendam BGtOtp, apprahendam V moriar om. C, moriarne MV 2 ea F 3 est] e. m Q quo] qd V dilatest F 4 offendat GWU 5 oculis tuis F mundauit FW 6 oculo tis FV 8 loquar 0 dnS ex dm 0* tu scis] om. M 9 aduersus OV meus] om. M 10 inpietates G non] non ergo V qui ueritas -contèndo tecum] om. V 11 ego] hec W 12 contendo ex condendo F 13 si add. Ws. I. obseruaberis CIHIOlpl, obserbaueris ex obserbaberis F qui Px; corr. m. 2 15 aput tfW sic semper 16 sine] sine me BPQVb T r loqui tamen B 17 inrisor GO, irrisor BCMV 18 i. pri.des Ol, i.rri.des BFGMV 19 domine] d. deus meus BPQ edd. quia] quia dnS H 20 dico] om. Q, dico* HW mortalem uitam PQ, mortalem uitam: tall an mortalem dicam uitam b an morts, uitalB 10 add. m. 3 swpr. lin.) 0 21 susciperunt W )

6
audiui a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes lactis humani, nec mater mea uel nutrices meae sibi ubera implebant, sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae secundum institutionem tuam et diuitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi uelle quod eis dabas: dare enim mihi per ordinatum affectum nolebant quo abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis, quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi uniuersa. quod animaduerti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius.