Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetnr abs te. rninosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mandabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis manda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum aduersum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti inpietatem cordis mei? non indicio contendo tecum, qui ueritas es; et ego nolo fallere me ipsam, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo indicio contendo tecum, quia, si iniquitates obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit?