Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus uiis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te ualidissime et amplexem manum tuam [*]( 1 discende CM peregrinae linguae M edd. aspargebat W 2 fabolosarum W 4 uegmenter F1 aliquando] utique V1 5 utique] aliquando V1 auertendo W 6 cruciatum W blandimen G nutricium OGMOIPQ, nutritium F 7 adridentium FMP, adridendum G illa om. Q1 8 urgentium] e ex i corr. S, urguentium et urgueret CF GHPVW me (m. 2 in ras.) 0 parienda] rapienda F 9 id scripsi, et codd., om. edd. quod scripsi, qua OFHMIPS, quae BG edd., quia OxQVW, qui M*0* esset] essent BO, nosset C, possem edd. didicisset W 11 hic V 12 di*cenda P, discendam CF istam CF metulosam SW, meticulosam H, metuculosam BM 13 necessitate W 14 legibus tuis om. G a] om. W1, an M temptationem M\'W, temptationtt M1 15 suis H1 salubraes G 16 ad] a 01VIW iocunditate C*FGOPQW 17 recesseramus BPQ 18 depraecationem PS dificiat HXP 20 *eruisti (s ras.) F 21 ut] & H 22 amem te] ut m a. t. C*, ame te (m m. 2) P, amente G 1 W amplexem SW; amplexer BCFGHMOPQV edd. meam ex tuam corr. F )

22
totis praecordiis meis et eruas me ab omni temptatione usque in finem. ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi seruiat quidquid utile puer didici, tibi seruiat quod loquor et scribo et lego et numero, quoniam cum uana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis uanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici in eis multa uerba utilia; sed et in rebus non uanis disci possunt, et ea uia tuta est, in qua pueri ambularent.