Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et Homerus peritus texuerat tales fabellas et dulcissime uanus est et mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum. uidelicet difficultas, difficultas omnino [*]( 15] Verg. Aen. II, 772. ) [*]( 1 emtores FW1 pronam (po m. 2) H 2 carthaginem CGMOW, a chartaginem H, cartaginem BFQ, cartagin? (a m. 2) V 3 se nescire bus F edd. autem] om. V 4 uerum (u pr. ex b corr.) F qui (bUt m. 2) M 5 dedicerunt W respondebunt GM edd. 6 pr. et SW, om. cett. et edd. quo] quod GMSW 7 firmauerunt CM 8 inquomodo W quisque] si q. 3P 9 responsurus] rus ras. F 10 oblitus penitus sui G, sui poenitus oblitus M 11 utilibus F amoris W 13 alt. duo om. GOxSW U quatuor CFGMQSV ociosa W cantatio F mihi cantio Q erat mihi C 14 pectaculum F, speculum BPQSW, spectalum H equus] e in ras. 0* armatis a C, armentis F 15 ipsius om. Q umbre V creasae G, creisse F 16 Quur G, sic semper gregam W tali S 17 omerus HP1S, omeros W texuerat scripsi, texerat SW, texuit ex texent corr. H, texere BCFGMOPQV edd. fauellas W, fabulas G 18 mihi (et om.) CFHMOPQVWb 19 uirgilius BFGHM*0*PQV ita] om. M1 eum] enim M 20 illum] om. FW difficultas, difficultas] alt. eras. MO, difficulter difficultas H, difficultas BFGPQV edd. omninos C )

21
ediscendae linguae peregrinae quasi felle aspergebat omnes suauitates graecas fabulosarum narrationum. nulla enim uerba illa noueram et saeuis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi uehementer. nam et latina aliquando infans utique nulla noueram et tamen aduertendo didici sine ullo metu atque cruciatu inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et laetitias alludentium. didici uero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset, nisi aliqua uerba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere uim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes martyrum, ualentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines reuocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.