Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen et bene mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. nemo enim inuitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu uero, cui numerati. sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi et de peccante me ipso iuste rettibuebus mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus. [*]( 14] Matth. 10, 30. ) [*]( 1 melior EM quod FO*PSVW temtationum CV, temtationem F 2 uidebatur W pr. eos] illos QV terram potius scripsi, t. per eos mss., territa p. eos 0* s. I, terram p\' eos Q1, tibi tam eos Bb 3 ipsa W 5 adolescentia C*FGO%Q 6 in* eas] om. Q1 urgueri et 7 urguebar OI.EFI GHP1VW 8 enim] autem BOEFGMOPQV edd. 9 ne H 10 urguebant CFGHPVW f**iebat V te] te dffif Q 11 intuebatur O\'Wl d quo] qui (d m. 2) H, quid M, quomodo E referem G1, referren* (t ras.) r O1, *errem M, ferrem E quod] quid H, qui Mil s. l., quo W 12 praet et #erquam P saciendas F 13 copiosae (et a m. 2) C tui F 14 capilli] et c. (et add. m. 2) 0 nostri] capitis nostri BCFH edd. 15 ut discerem om. Q utebatis F meo] me* (o ras.) P, me OQ 16 flecti V de 17 peccator** (um ras.) Q ita non de codd., ita non de (corr. m. 2) H, i. de non edd. 18 tu] ras. V tu bene faciebus S1 s. I. precante F 19 retribuas M1 enim] e. dna F poena. (s ras.) W ) [*]( XXXni. Anr. Angnstini couff. (Ang. 1,1). ) [*]( 2 )