Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Rogo te, deus meus, uellem scire, si tu etiam uelles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: "sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est." et tamen in salute corporis non dicimus: sine uulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto ergo melius et cito sanarer et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam. [*]( i 1 parturiebat BGBEFGHMOPQV edd. 2 curare 0, curret Vi, curc rêret M2 3 intiarer W1, iniciarer H *te P, a te FV in] & F remissione* (m ras.) V 4 est] om. H pr. 5 mudatio D1 sordidarer] ordinarer E1 6 uiuenirem M lauachrum GH illud] om. V, illum M 7 cordibus V ita] om. V1 credebat FO* (cre)debam etI illa add. M* s. I. 9 me ius] eius SW, melius F xpo EGMW1 t credere FSW 10 satagebam E tu] om. B1 11 adiuuabat W 12 superaretur W seruiebat melior F quia - seruiebat] om. 01 13 utique *** (quae ras.) D iuuenti W, iubente F 14 si] sci W 15 dila**tus H nec W ne tunc] add. PS 16 sunt BGPVW1 lora] uincula Q sunt BOGHOIPQWl 17 ergo] om. B, erge F1 de aliis F sonant 0 utique 01 18 nostris] add. 02 in ras. faciat] faciat quod uult BO* in mg. PQ edd. 19 salutem H 20 ergo] enim W e et cito] ut cito G 21 id ageretur] id agaretur C, indignaretur SW meorum] me rum F meaque] atque W )

17
melius uero. sed quot et quanti fluctus inpendere temptationum post pueritiam uidebantur, nouerat eos iam illa mater et terram potius, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem conmittere nolebat.