Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed et Magna, inquit, Mater accita ex Phrygio Pessinunte iussis consimiliter uatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque uictoriis decus urbi restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus ciuitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum seruitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt. si uerum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quidem aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furui atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo uidemus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. quid ergo dicemus?
Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac ualidum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidauit, lapis ex Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit? et quod rursus urbs exsiliuit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum uiribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum? lapis aliis uires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitauit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas P et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri,. corporis, deum fuisse matrem? [*](3 fuisse nni tantum add c 7 urbis P, Sab corr c\' 13 frygia P 14 quidem sab: quid P 16 angulis sab 19 expraessam P praeuentem P corr c 22 lacumam signaui: imperii intercidtese uidetur 23 urbs addidi 27 alliis P corr 31 lacunam signaui: parui intercidisse suspicatur HHdebrandius corporis del JJrs )
sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: et mortalium quisquam est, quamuis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque cultores, prouinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat? uerum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. si deorum est proprium, si modo sunt ueri et quos deceat nuncupari ui uocis istius et [*]( 1 quis Gel 2 uim Orellius: in P ignis addidi: cf. Verg. georg. 1, 135 Cut silicis uenis abstrusum excuderet ignem\' more] molem Gel molem uel maiestatem Urs humorem uel materiam Stewechius mire Orettms 7 nictotoria sic P 8 frygia P 10 hosti scripsi: forti P fortiter Sab fortis OeMerus portis Zinkius 11 immanes ac] immanes hae r immanes Sab lacunam signaui 14 fauorem Gel: pauorem P esto Oehkrus: e P om Sab 17 ab Italia Oehlerus: habitabilia P habitabilibus Sab 21 facillimas* P fictionibus Sab: finctionibus P 26 uerum] nedum OehUrus bellicas Sab: bellica P amat Sab desiderat Sab . )