Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed si deus, inquit, non erat, cur e naui postquam extulit sese et Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et uiderier ut ante desiit? possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis? uos pronuntiate, uos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. uestra cum res ista sit deque uestro numine uestraque et religione tractetur, uestrum est potius edocere uestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras uelle quam exaudire sententias nostraque exspectare decreta. nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et uisum est, quod historiae prodidere omnes et oculorum sensibus est conprehensum ? hanc tamen scilicet colubram ualidissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus uocamen obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed uentre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum corium suffectionibus uarium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere [*]( 280, 7-11 = 281, 8—12 ) [*]( 6 superum ? 8 et ante Tiberinam add Zinkius : sed ipse Tiberinam... repsit delere mauult 9 sqq. possumus... aliquis del Zinhius 13 certarum. uestra cum Meursius: certaxum uestra. cum utUgo ista Meursius: ita P 14 et del Meursius 19 tamen] uocameu Zin- Jcius .20 si licet Meursius, Zinkius «colubram P 21 dicamus Urs 22 nominitemus Urs 23 ampliatio Sab: ampliato P ecfinxerit r: et finxerit P effinxerit Sab 25 nixus Sab 27 obsita Urs: oblita P coiium addidi 28 uaria Sab uarium nentrem Ungerus tendibus P corr c. )
sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius aduentum pestilentiae uis fracta est et populo salus est reddita Romano? referimus et nos contra: si ex libris fatalibus uatumque responsis inuitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumemque praestaret, et uenit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conuersus: cur totiens Romana ciuitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, uexata est et innumeris stragibus ciuium minor facta est millibus? cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, [*]( 2 robore Meursius; roboris P 3 anteierit scripsi: anteiret P labefactamus Hildebrandius: labefaciamos P labefacimus Scib, r 4 quisnam Urs 10 isti P corr c 12 inequaliter P ,14 trassiliuit P si* P 14 sqq. transnatauit argumentatio flaccida est ea re suspicari quid si (si add c) siluarum densitatibus ae dedit deum illum P: rvctwm uerborum ordmem restituit Gel 17 agminis scripsi: omni P festinatio P corr c 20 est ante reddita om Sab 21 bAtumque P corr .22 aescolapius P 25 Romana Urg: roma P 26 sqq. cladibus... facta est om Sab 28 milibus P )
metueretur mreperer nisi torte aiiquis dicet, minoriDus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus uiueretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti. quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diuersitate discretos. cum uero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in ciuitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis uoluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in nouellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales. si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum nouellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri beniuolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conseruati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamuis esset inprobabilis, protegi. aut ergo iam fracta atque inminuta ui morbi anguis ille perlatus famam. conseruatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis [*](1 omnes P pestilentia P 3 adquin P corr 8 aditas addidi haberi Salm est Sab: et P 9 meritas ciuitates Sdb 12 id.circo P 16 forsitan e forsitam corr P ant in Salm: autem P aut Sab, r 18 generarent Sab in err: generent P 19 cioitatis Sab 24 saequentium P 26 merere Sab 27 sin P 29 essent inprobabiles ? 30 morbi Sab: urbi P )