Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum uos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus inuitatis et suscipere nos cultum uestrorum conpellitis numinum? possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. nam esse Apollines quatuor aut tris Ioues numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iouem aut Pythium constituatis auctorem.

sed ex dinerao nescio quis: unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut uisum est atque sedit libidinosam extulerint fictionem? nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui [*](1 nominis Gel: nomine P 2 thuris P corr r in seriam Sab 6 iniusta scripsi: iusta P 9 et Sciat in ecficiat corr P 10 id attribuat Sab: ita tribuat P 12 extenditis Stewechius multiplicas P corr 22 tres c 23 iouis P corr c 26 libidinosam Sab, r: libidinosa P 29 dissociatae Sab in err: dissociata P 30 nobis enim satis est rebus de publicatis loqui add c )

156
neque quaerere quid sit in uero sed refutare, conuincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. sed si mendaces illi, uos ueritas quae sit exponite et inrefutabile aperite secretum. at qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum scriptis ad humanas peruenerit notiones? aut quicquam uos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium † nullum esse de diis quicquam: experiri uolumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis uestris nullius scripti informauerit notio. cum uero nomina et potentias illorum suggerentibus uobis libris addidicisse uos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.

nisi forte haec falsa et ea quae a uobis dicuntur erunt uera. quo argumento, quo signo? cum enim homines utique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse uerum, quod uero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. per humani. generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis ex illo patre \' atque ex illa matre deus ille est proditus\', nonne animi uestri . sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini uos ita, sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud [*]( 1 quae.rere P 4 at scripsi: et P pote Sab 5 quid Sab: id P 6 ex om Urs scriptis scripsi: discriptis P descriptis c de scriptis Urs de his scriptis Salm 10 aboleantur Sab: abolentur P 12 filosofiae P 13 nullum esse] meminisse Gel intimasse Heraldus scripse sic Salm 15 hiscere Sab: hiscire P. 21 utique Rigaltius: utrique P utrinque Sab 24 sibi Rigaltius 26 patre addidi 28 sensus Sab 29 uos] eos Urs )

157
ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis Obscenitatis exisse? nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conueniat dignitati, aut natiuitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse nouit [ipse] ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita.

at uero uos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis natiuitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est natus Diespiter fratribus. uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera. condicionibus ueniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? et quid de ipsis condicionibus loquimur, quando et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias * dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et hominum in posterum genus exitiorum seuisse discrimina?