Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium uirtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conseruantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus uita transigitur et celebratur humana ordinauerit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen [*]( 1 iussisse Gel: iussisset P indutae Sab: inductae P 2 tempestatibusquao P corr 5 mendacitas Sab praemeret P ut ferarum Salm: infernarum P internorum Urs paterentur Gel: paterent ut P laniatus musculorum Urs 6 incederet P corr e\' 9 dilacerata * (intercidisse uidetur cruciatibus uel flagellatione uel simile uerbum) scripsi: dilacerationem P dilaceratione Sab poenarum uutgo 12 euerteret P corr & 16 mordacitate P corr r habeat P corr 21 mansiones P corr 22 eminus Sab abesset uel esset summotum Klussmannus 24 a Sab 25 fluere Sab: flueret P 27 ut add Sab )

85
inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa, sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent. per quam diffunderent se mala et essent miseri semper quorum cruciatibus pasceretur nescio qua uis latens et humanitati . aduersa crudelitas.

sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae et qua sunt ratione prolatae? si infucata uultis audire nec ab aliqua uocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire uerum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpauere mortalium. sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? minime istud necessario sequitur. non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regis, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere, non esse deo ab superiore prolata tam superuacua, tam uana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.

sic consimiliter hic quoque, cum animas renhamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? quanam, inquitis, ratione, qua uia? quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum [*]( 6. qua & quae Sab uis om Sab 7 si parens P et] etiam Sab 9 infucata Sab: infugata P 11 scientiamquae P corr r 12 potestatem Sab que P 14 quas] quia Sab dei P 15 minime Klwsmanwus: mihi P nihil Sab, 16 nitedulas Sab: nitelulas P 18 possimus Sab 20 a Sdb 22 necessarias Sab 23 sic HHdebrandius: in P om Sab inde Klussmannus 25 aeditae P 26 aenatae P. corr prodierintquae .P corr )

86
est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conueniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae * et integritatis perfectione finitum. porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas — quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? — scaeuitate innumerabilium uitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. namque alios uidemus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes auaros cupidos libidinosos inconstantes inualidos et sua ipsos decreta conseruare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.

sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis uiri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus. nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicauerit uita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. unus duo tres quattuor decem uiginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. sed genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari. conuenit et ponderari. in toto enim pars est, non totum in parte. et uniuersitas debet adtrahere portiones, non portionibus uniuersitas adplicari. quid enim, si hominem dicas captum membris omnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis [*]( 1 comneniat P corr 2 lacunam signaui: intercidit plenitatis uel plenitudinis et om Sab 5 saeuitate Sab innumerabilium scripsi: innumerabili P 6 iudicare Sab 11 ut*ique P principalis Sab: principales P 13 humanis Sab: humani P 14 regerimus Ouyetus 16 desideraretur, Sab 19 quot Sab: quod P 20 magnitudine Sab: magnitudine P 21 et om Sab 22 certo Sab in err 23 terminati.sed Hildebrandius: terminatis et P terminati, ac Sab terminati. at Gel 28 ea cruciatibus Salm: crutiatibus P crnciatibus Sab )

87
idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in uerrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? qualitatem materiae uniuersitas elementi probat, non puluisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et non modo non parui sed esse nullius existimandum est mominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur uastitate.

uos humano in genere bonos esse dicatis uiros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. quinam isti sunt? dicite. philosophi, credo, qui quidem esse solos sapientissimos autumant et ui huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione uirtutum, qui ne in uitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et diuitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod. cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad uitia procliues. nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut in inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. qui ergo luctatur animarum [*]( 3 colliquefacitis P corr r 4 adcoratiore scripsi: admiratio P adunatione Urs 5 puluisculi flabiles Sab: pullisculi flauiles P 7 inmeris P corr c 8 in immenso Urs et non Klussmannus: et P nec Sdb paruis P corr 9 nominis Sdb 11 dicitis Gel 13 qui quidem scripsi: quid P qui se Sab esse se ? ui Urs: in P 15 ei sab: et ex P animis Sab: animes P 16 pellere expunxit & pertinaci Urs: pertinacium P moliuntur Sab: molliuntur P oblucta»*tione P 18 et] ne Sab ut JElmenhorshius auferunt HildebrandWs tamquam ex codice: adferunt P afferant Sab auferant Elmenhorstius 21 corrigi Urs: corripi P 23 perstare Gel: prestare P 24 pote Sab in add Urs 25 animarum Meursius: animorum P oJ )

88
ingenitas corrigere prauitates, is apertissime monstrat inperfectum, improbabilem se esse, quamuis omni conatu et peruicacia contrarium contendat.