Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoueri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam uoluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero uero animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis, portiones, subigerent dentibus. et crudelissimo uentri darent,. et in tam saeuis atque horridis moribus sortem suam flerent \'quas ab talibus mensis paupertatis angustiae uindicarent, pro beatis ac felicibus uiuerent! quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? ldcirco animas misit, ut diuini ponderis et grauitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent catenis\' colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris uibrare caesariem, cutem corporis leuigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu uigorem uirilitatis [*](2 ex Hildebrandius: et P e 800 supputandi Sab augerent Btetotchius: augeret P se angerent Sab insania Sab nominibus Scdm millibus possessionum uulgo posessionum P 5 tererent Sab: terrerent P 7 amphitheatra Sab: amphietra P 11 in gratiam Cuiacius: ingrata P uoluptatem consessorum Sab 13 ad P corr ac Sab om Gel altero Sab: altera P 14 aliae Gel: alia P aliarum Klussmannus 15 uulturibus Sab patrimonia subigerent Klussmannus carnes subigerent ? 17 moribus Urs: horibus (h eras) P 19 fauces Urs 22 conficiendis Salm conficiendis...fucos post aurium transposuit Salm catenis Urs: his P liniK Heraldm lineis SJmsmannus 23 laminas Sab lunnas r ) [*](IV.\' ) [*](6 . )
et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri? idcirco animas misit, ut uiarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, uenenatas tas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praeuaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica suminatam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerosos ut cierent scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios uerteret et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret? idcirco animas misit, ut in maribus ~ exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, uenalia ut prosternerent Corpora, uilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obuiae, nihil pati renuentes et ad oris aere conparatae constuprationem. quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis?
ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque nouerunt atque ut [*]( 1 deponere Urs mollire Sab 6 altilibus Urs: alitibus P 7 spirulas Sab: apiculas P 8 suminatam Gel: suamminatam P suam innatam Sab summinatam r 9 glacialia Meursius: glacilia P glaciali Gel 10 symphoniacas Salm: symfonicas P 12 numerosos ut cierent (cierent Yahdemca) scripsi: numerosi«ter et P numeros Urs numerosos iterarent Saltn 13 sonoris Sab Lasciuies P 15 saltitaret et cantaret Sdb: saltitare et cantare P 16 coxendicibus Sab: consendicibus P 17 fluctuaret Sab: fluctuare P 18 sambucistriae Sab: ambucistriae (u ex i) P psaltriae Sab: psalteriae P 19 prostituerent Urs uilitatem Urs: uirilitatem P utilitatem Meursius 20 obuiae Urs: obuitae P obuictae Sab obuinctae Gel 21 et sm Sab adoris Sab aere scripsi: sacri P stuprum Gel spurci uel flacci Zinkms paratae Gel constnprationem scripsi: compar ratione P otn Sab stuprationem Sabn conspareationem Hildebrandius: lacuncm signare mamrtt Zinkius )
et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae Sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret uoluptates ? si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat — scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor — aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret obliuisci suae dignitatis et decoris — milies ut ignoscat orauerim — uniuersorum scelerum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est euagandi eas habere , ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum prouidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino uoluntariae uenerint an illius obtemperauerint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius.
sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et inuisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, grauitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in uitia labiles, in peccatorum genera uniuersa decliues, cumque eas tales atque [*](1 aditare Oehlerm: lacunam signare mauult Zinkius 2 atque babitareomSab iussae snnt Gel: iusserunt P 4 per] propter Balm 6 confierent Sab: conficerent P 9 **mente P macinantur P corr r 10 iussione Sab at Sab 12 abscedere Gel: abscondere P absconderet Klussma/nnus permitteret Sab: permittere P 13 degenereJ\' Sab: degenere P 17 scelerum addidi malorum add Klussmannus 20 praeuidebat Sab uoluntarie Sab 24 abeat Sab: habeat P 27 ine peccatorum P ) [*](6* )