Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
medietas ergo quaedam et animarum anceps ambiguaque natura locum philosophiae peperit et causam cur appeteretur inuenit, dum periculum scilicet ex [*]( 2 adstunat Urs 5 superuacanei Sab: superuacuaneis P superuacua Stewechius 8 **uirtutibus P 10 spatiari Stewechius 11 ardore Stewechius merceat P corr 16 ponere Sab: poneret P 17 russus P 18 sic Sab: si P 19 filo\'°phia P sit Urs 20 hac Urs: has P 21 cum Urs: in P 22 bitalis P 26 ad*uenerit P 28 pliilosofiae P 29 appeteretur Sab, r: appetere cur P )
haec cum ita se habeant et cum ab summo traditum teneamus auctore, non esse animas longe ab hiatibus : mortis et faucibus constitutas, posse tamen longaeuas summi principis munere ac beneficio fieri, si modo illum temptent ac meditentur adgnoscere — eius enim cognitio fermentum quoddam est uitae ac rei dissociabilis glutinum — tum deinde feritate atque inhumanitate depositis resumant ingenia mitiora, ut ad illud quod dabitur esse possint paratae, quid est quod a uobis tamquam bruti et stolidi iudicemur, si propter hos : metus liberatori dedidimus et mancipauimus nos deo? aduersus i ictus noxios et uenenatos colubrarum morsus remedia saepe conquirimus et protegimus nos lamminis, Psyllis Marsis uendentibus aliisque institoribus atque planis, ac ne nobis frigora solesque incommodent rapidi, munimenta domorum ac uestium sollicitae praeparamus diligentia cautionis.
mortis nobis cum proponatur metus id est animarum interitus, quid ? non ex commodi facimus sensu quo amamus nos omnes, quod eum qui nobis spondet tali a periculo liberaturum retinemus amplectimur animisque ipsis nostris, si modo iusta est uicissitudo, praeponimus? uos uestrarum animarum salutem in ipsis [*]( 6 naturam r, Salm: natura P mortali Sab quid Sab 8 interibiles Sab: interribiles P esse add Orellius 8 his Sab: hii P 10 monstratur Sab: monstrantur P 12 longeuas (u ex b) P 13 ullum Sab corr in err 21 Psyllis Sab in err: phyllis P Maraisue Oehlerm 22 institoribus SalÚ institutoribus P 23 munimenta Sab: monimenta P 24 diligentia Sab\' in err: diligentiam P 25 quid non utdgo quin Urs 26 com-! muni Urs facimus Sab: facinus P sensus P corr quin uel quid Urs 28 uicissitudo Sab: ut uicissitudo P. )
cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui uobis credulitate in ista uideamur, cum uos et similia credere et in eadem uideamus expectatione uersari? si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et uos eadem exspectat inrisio, qui spem nobis immortalitatis adsciscitis. si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. si nobis haec gaudia, hoc est uiam fugiendae mortis, Plato in Phaedro promisisset aliusue ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. nunc cum eam Christus non tantum promiserit uerum etiam uirtutibus tantis manifestauerit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et [*]( 2 at Sab: ac P 5 e Urs: se P senodes Sdb enodes Gel 7 nostra Sab: nostram P ducimus Sab: dicimus P 8 sedes Salin 14 licentiaequae P corr c . 19 alioqui Oehlerus: aliquis P aliquam Sdb 20 aliquem P corr 21 uiam Sab: uia P, 22 in add Oel foedro P Phaedone Gel нex P 23 ad Sob: ad in P pollicitationes Httdebrandim: pollicitationis P 24 cultus Sab: cultos P ,28 susternimoz; Sdb: substernimus P )
sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt? si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra uidebitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? est enim quod obstare eius uoluntatibus possit. aut quod esse uoluerit, non necessario sequitur ut fiat? an numquid nostris ex diuisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem mominis? et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite uitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius uocaminis fuerit inuenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia natiuitatis et uitae: quod autem habet introitum et uitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.