Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate. Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur. Cui Zeno dato sacramento securum esse de sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam,[*](cisternam siccam]; cisterna sicca, B) ibidem frigore defecerunt.
Zeno recordatus est amorem[*](amorem]; amore, B.) senatus et populi, munificus omnibus se ostendit, ita
Odoacar[*](Odoacar]; odoachar, P; oduacar, B 3) vero, cuius supra fecimus mentionem, mox deposito Augustulo de imperio, factus est rex mansitque in regno annos XIII. Cuius pater Edico[*](Edico]; Aedico, BP.) dictus, de quo ita invenitur in libris vitae Beati Severini monachi intra Pannoniam, qui eum admonuit, et praedixit regnum eius futurum.
Ita reperis ad locum: Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat; qui dum se, ne[*](se ne, Eugippiani libri]; BP omit.) humillimae tectum[*](humillimae tectum] Eugippiani; humillimo tectum (tecte, B3), B; humillimum tectum, P.) cellulae eius suo vertice contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam vale dicenti vade, inquit, ad Italiam, vade vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus.
Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit. Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem.[*](After optionem Eugippus inserts memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. )
Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit. Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos ';[*](annos]; annos'; annos, Knoell (probabiliter, Momm.).) annos videlicet integri eius regni significans.
Zeno itaque recompensans beneficiis Theodericum, quem fecit patricium et consulem, donans ei multum et mittens eum ad Italiam. Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret. Ergo superveniente Theoderico patricio de civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.
Cui occurrit venienti Odoacar ad fluvium Sontium, et ibi pugnans cum eodem, victus fugit
Et perambulavit Theodericus patricius Mediolanum, et tradiderunt se illi maxima pars exercitus Odoacris, nec non et Tufa magister militum, quem ordinaverat Odoacar cum optimatibus suis kal. April. Eo anno missus est Tufa magister militum a Theoderico contra Odoacrem Ravennam.