Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat[*](decebat, Lind.; dicebat, V.) contemptis,[*](contemptis, Harmon, Momm.; contemplatis, A; contemptatis, V.) parandis operibus diei residuum[*](residuum, add. Her. (cf. xxi. 12, 11); reliquum diei, vulgo; diei et, V.) et nox omnis absumpta. Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua. Pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.

Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante Iustitia publicatum est.

Partis enim nostrae aliquos qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere, ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur impropugnata.

Perrexere (ut statutum est) candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes, orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis

v3.p.494
hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.