Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magna caventium malo.[*](obstinatione magna caventium malo, Her.; obstina. tionem repugnantium ere, Clark; obstinationem mag. nantium maloeare, V.) At cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exsurgebant, et modi tela in multitudine tanta, vel temere missa, cadere sine noxa non poterant.
Animadversum est a nostris eisdem telis barbaros uti, quibus appetebantur.[*](appetebantur, Her. c.c.; petebantur, EA; patebantur, V.) Ideoque mandatum est, ut nervis ferrum lignumque conectentibus, ante iactum incisis, emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras reservabant.[*](reseruabant, Momm.; serutabant, Haupt, C. F. W. M.; cons., Pet.; inseruabant, V.) Infixae vero corporibus, nihil vigoris perdebant, aut certe (si cecidissent in vanum), ilico frangebantur.
Dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes
Sed bucinis optimatum monitu occinentibus, instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio[*](alio, A; alite, Gronov; murali, Pet.; deleted by Her.; ali, V.) telo, vel funditoris amento, in cassum excusso. Agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucrationibus[*](lucrationibus, Her.;lucubrationibus, V.) quaesita[*](quaesita, Gruter; quaesiti, Val.; quaesti, V.) cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant, aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliquot,[*](aliquot, Her.; aliqui, W2A; aliquid, V.) aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.