Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars alii laeva, vel quo metus traxerat ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.

Luce vero coeptante, victores, ut bestiae sanguinis irritamento atrocius efferatae, spei inanis illecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas,

v3.p.490
potestatum culmina maximarum, et fortunae principalis insignia, thesaurosque Valentis, illic ut in munimento[*](munimento, Lind.; monumento (from munumento), V.) arduo[*](arduo, EA, put after munimento by Her. c.c.; ardor, V.) conditos.