Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est
ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo[*](Erythraeo, Lind.; Erichtheo, A; erutheo oppidum (opido, EA), V.) oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum
- ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος,
v3.p.488
scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat. Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.